Francho schenkt seinen Besitz zu Wang.
Datierung: 783-793 08 04
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego itaque Francho cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere denique trado propriam hereditatem meam ad sanctam Mariam matrem domini in loco nuncupante Uuanga, quicquid ibidem de propria hereditate habui totum ad supradictum locum Frigisingas tradidi atque cum legitimis testibus confirmavi ut ibidem pro redemptionem anime meae usque in perpetuum sine contradictione persistat Haec sunt testes Umfrid presbiter. Chagan. Cunzo. Coteperht. Salomon diaconus. Heripald diaconus. Hoc factum est ad Frigisingas in publico synodo coram Attone episcopo seu cuncto clero ibidem congregato in pridie non. aug