Der Priester Folchrat und Heripald übergeben eine Basilika zu Frauenvils.
Datierung: 783-792
In nomine dei omnipotentis Ego Folchrat presbiter et Heripald cogitavimus pro remedium animae nostrae seu de vita futura et tradidimus basilicam quae est in silva prope Filusa ad locum qui dicitur Frigisinga ad altare sanctae Mariae quicquid ad ipsam basilicam pertinebat tradidimus et cum omnia utensilia eius ut stabilis sit usque in perpetuum Et haec sunt testes Cozperht. Uuillihelm. Emicho. Kyso. Adalheri. Helicho. Uuolfheri. Papo. Reginperht. Folcmar. Si quis autem voluerit hanc cartulam traditionis frangere, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et haec traditio nihilominus firma permaneat Scripsi autem ego indignus Heilrih subdiaconus iussus ex ore Attoni episcopi