Toto teilt mit seinen Söhnen Unfreie und Land zu Holzen und Isen und bestätigt die Schenkung seines Bruders Scrót.
Datierung: 777 11 16
Ausstellungsort: Freising
Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo in anno XXX. regni Tassilonis inlustrissimi ducis sub die consule quod erat XVI. kal. decemb. indictione prima in villa publica vel castro nuncupante Frigisinga haec convenientia vel firmitas inter Totonem vel filios eius duce iubente vel senatu facta est, ut adderet Cundharto colonem unum super partem suam priorem quam acciperat nomine Hacco, et Ratolto alium servum nomine Kepuni cum filio suo atque uxore et ipsum poneretur in coloniam Uuolfleihi in loco nuncupante ad Holze cum universa suppellectilia sua et territorium ad Isna dividere cum ipso territorio quam prius pro partem suam acciperat dividere medietatem ipsi eodem territorio possideri debeat medietas inviolata ad ecclesiam beatae Mariae pro fratri suo nomine Scrót permanere ita ut prius tradita fuerat, ut deinceps nulla dividendi permaneret requilla neque inter hos fratres, id est Uuagonem neque ad noverca ipsorum, id est Ospurga neque ad genitorem, id est Totonem neque ad domum episcopalem, id est Heredis cui haec credita sunt vel tradita, horum post obitum non in titulis non in villis non territorio neque in mancipiis non in vineam neque in ullam substantiam vel utilitatis rei proiacentem in perpetuum duce consentiente vel proceris qui ibidem esse potuerunt Uirgilio praesente episcopo. Hos testes per aures utrisque partibus tradiderunt vel firmaverunt, ut deinceps nulla dividendi vel quirendi patrimonio permaneret Arbeo, Oadalhart episcopi testes. Cundpald testes. Salucho testes. Hartnud. Droant. Helmuni. Craman. Fricho. Riholf. Chuniperht seu Adalo iudices firmantibus atque consentientibus seu iure iudicantibus die iam praenotato vel tempore stilo supra conprehenso in perpetuum firmum fieri stabilierunt Tattone vel Ratolto atque Arno presbiteris praesentibus Ego Sundarheri diaconus iussus ex ore Heredis firmitatis huius epistolam praesentem conscripsi