Pircho, seine Gattin Perhtcunda und sein Sohn Oadalcrim schenken Besitz zu Ober(Unter)bachern.
Datierung: 777 05 17
Ausstellungsort: Freising
Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo anno XXX. regni domni et illustrissimi ducis Tassilonis ego Pircho divini arbitris permissione conpulsuspariter cum coniuge mea Perhtcunda seu sobolis nostri nomine Oadalcrim tradidimus territorium coniacentem in loco nuncupante Pahchara ad ecclesiam beate et intemerate virginis Mariae et confessoris Christi sepulcrum sancti Corbiniani tam pro nobis nostris sobolis quam prodecessores nostros et ipsum filium nostrum. Si vult in congregatione permanere eadem, ibidem habeat victum et vestimentum; si vero recederet, hec traditio nichilominus firma et stabilis permaneat Tradidimus autem territorium ibidem pertinentem ex integro cum pratis et pascuis cum silvis et aquarum decursibus cum curtis et edificiis et universa utensilia ibi pertinentia Et si quis contra hanc traditionem venire temptaverit, cum ipsa sancta Maria communicet causam et haec traditio nichilominus firma permaneat stilo subnexa Actum in castro Frisinga sub die consule quod erat XVI. kal. iun. indictione I Nomina testium in libro traditionum habentur