Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 69

Der Kleriker Rihpald schenkt seinen Besitz nebst Kirche zu Schleissheim Deutenhausen.
Datierung: 775

TRADITIO RIHPALDI DE SLIUUESHEIM ET TEITINHUSIR.

In nomine dei salvatoris nostri Jesu Christi Regnante domni Tassiloni in anno XXXVIII. ego Rihpald clericus cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere tradidi et uxor mea omnia quae habuimus ad ecclesiam sancti Corbiniani et ipsam ecclesiam nostram tenet presbiter Heripald tradedi ad beatae dei genetricis Mariae in domum episcopalem ad locum quae dicitur Frigisingas vel quicquid ad illam ecclesiam pertinet, id est servos mancipia colonias aedificia silvas . . frutecta ruras pascua pratas aquarum decursus cum omni utensilia ad nos iura pertinentia, ut post obitum meum stabilis fuisset et ille proprium meum in villa quae dicitur Sliuuesheim et Teitinhusir pro remedium anime meae et coniuge meae et pro filios meos ad sepulchrum Corbiniani confessoris Christi ut siquis contra hanc traditionem venire temptaverit, in iudicio cum his incurrat sanctis quorum ibidem venerantur nomina in conspectu tremende maiestatis divinae et traditio haec nihilominus firma permaneat Haec sunt testes Fracho laicus. Onhart laicus. Deotmunt laicus. Perhthelm laicus. Jsanperht laicus. Hludolf laicus. Oasker laicus. Droaz laicus. Engilpero clericus. Reginolt laicus. Paldachar laicus. Ex ore Heredis conscripsi