Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 33

Der Priester Uillalhelm schenkt seinen Besitz zu Innerbittlbach der Kirche zu Isen.
Datierung: 769 12 18
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO UUILLAHELMI PRESBITERI DE POATILINPAH.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante nie de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere ego Uuillahelm quamvis indignus presbiter dei nutu vocatus propriam hereditatem in villa nuncupante Poatilinpah quam genitor meus Gaio in hereditatem mihi reliquid quod me de fratribus meis in partem cecidit ad beati Zenonis ecclesiam confessoris Christi confluentibus Hisanis moeniis consitam tradedi. Trado namque et transfundo casas curtes aedificia territorium pratas pascua silvas aquarumque decursus cultum non cultum silvas frutecta vel quicquid in eodem confinio possideo ut post obitum meum ipsius ecclesiae ditioni deserviat Si quis ex propi quis meis vel opposita persona contraire aut frangere temptaverit, iram summi arbitris incurrat et in fisco auri libras duas culpabilis existat traditio autem nihilominus firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in supra commemorate ecclesia Zenonis ad Isna praesente Arbione episcopo vel cuncto clero sub die consule quod est XV. kal. ian regnante inlustrissimo duce Tassilone anno XXII. regni eius. Haec sunt testes qui praesentes adfuerunt et testes extiterunt Inprimis Arbeo episcopus. Hunger, Urso, Angilpald, Alpolt presbiteri. Arn, Pern diaconi. Hulzilo. Arperht. Cartheri. Alprih et ceteri audientes et videntes Ego Uuillahelm proprima nu scripsi et tradidi et testes firmavi.