Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 32

Der Priester Adalperht schenkt seinen Besitz zu Thanning.
Datierung: 769 04 21
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ADALPERHTI PRESBITERI DE DAHININGA

In dei nomine Ego itaque Adalperht indignus iam presbiter ordinatus conpunctus timore vel divino amore cogitans vel tractans, ut aliquid venie vel mercedis accipere de deo merear ideoque mihi omnia accedentia propriae hereditatis vel adquisitione mea lucrata in loco Dahninga trado atque transfundo ad domum episcopalem in loco situm quod nominatur Frigisinga ubi honor sanctae Mariae caelebratur seu sanctus Corbinianus requiescit in corpore ubi venerabilis Arbeo episcopus praesens adesse videbatur. Propterea omnia supradicta meae alodis vel lucrationis quicquid legibus ad me pertinere videbatur ad iam dicta sancta dei ecclesia tradidi atque confirmavi in manus supradicti venerabilis Arbionis episcopi coram cuncta familia illius congregata inter quos primi erant Hununc presbiter. Heimilo presbiter. Uuolfperht presbiter. Alpolt presbiter. Uuicrat clericus. Et haec nomina testium: Uuolfperht. Hramperht. Eodunc. Paturihc. Actum est haec in loco publico quae vocatur Isana in XI. kal. mai anno gloriosissimi Tassiloni ducis XXII. indictione VIII. Ego quidem Alpolt indignus presbiter hanc cartulam scripsi iussione Arbionis episcopi hanc cartulam traditionis haec videns et audiens