Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 31

Sigifrid und sein Sohm Erchanfrid übergeben ihren Besitz zu Ebertshausen.
Datierung: 769 02 24

TRADITIO SIKIFRIDI DE EPARMUNTESHUSIR.

Dum oportet unicuique qui in hunc mundo vacare videtur sacramenta reminiscere et ultimum diem pertimiscere, ne nos inprovisa mors subito sicut habet casus humanae fragilitatis inparatos inveniat et tamquam fúr conprehendat vel aeternae mortis laquei tradat, de rebus transitoriis quem domini pietas humanaque utilitas adquisierit patronum adquirere debet qui pro eius vicibus diemque magni iudicii apud dominum intercedat, ut mercedem plenissimam apud ipsum retributionis accipiat Quam ob rem ego in dei nomine Sigifrid una cum filio meo nomine Erchanfrid tractavi, ut pro remedium animae nostrae vel pro peccatis nostris abluendis, ut nobis pius dominus in aliquantulum veniam aeternam praestare dignetur hereditatem quoque nostram ad sepulchrum sancti Corbiniani confessoris Christi in loco Frigisingas ubi ipse pretiosus in corpore humatus esse cernitur concedere deberemus. Quod ita et fecimus et statuimus, ut ibidem ad ilium sanctum locum firmiter in perpetuum permansisset, hoc est in villa nominata Eparmunteshusir quicquid ibidem de hereditate propria habere videbamur totum ex integro tradidimus et cum testibus confirmavimus ad supradictum domum sancti Corbiniani, ut ibidem perpetualiter permansisset ea vero ratione, ut quamdiu nos advivimus, ipsa causa cum integritate habere vel usurpare debeamus post obitum vero nostrum cum omni rem addita vel inmeliorata absque ulla consignatione vel contradictione ipse rector qui tunc tempore ipso monasterio sancti Corbiniani ad gubernandum habere videtur in suam faciat revocare dominationem Si quis vero quod futurum minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quicumque emissa persona qui contra hanc epistolam traditionis quam ego propria voluntate fieri vel firmare rogavi venire aut aliquid resultare praesumpserit, inprimis iram dei omnipotentis exinde incurrat et cui litem intulerit solidos quingentos coactus conponat et petitio sua vacua et inanis permaneat, sed per epistolam omnique tempore firmiorem obteneat roborem manu mea propria subterfirmavi et bonis hominibus ad roborandum decrevi quorum nomina haec sunt Inprimis Arpio episcopus qui hanc basilicam dedicavit et in ipsius manum est tradita. Ratolt presbiter. Arn diaconus. Pern diaconus. Hununc presbiter. Reginpald. Hato. Chuno. Angilperht. Arpeo laicus. Hrodker. Pern laicus. Hartrih. Eginolf. Perhtolf. Actum est haec in VI. kal. mar anno regni gloriosi Tassiloni ducis XXII. Ego quidem Heres hanc cartulam fieri iussi ex petitione supradicti Sikifridi qui hanc traditionem fecit