Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 15

Chuniperht übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Buch.
Datierung: 760 01 23
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO CHUNIPERHTI DE POHE.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipereego Chunipertus propriam hereditatem quam genitor meus Carthari mihi in hereditatem reliquid in villa quae nuncupatur Poch ibi ecclesiam in honore beati apostolorum principis Petri ecclesiam condedi cum sociis suis quam venerabilis pontifex Joseph dedicavit cuius ditioni earn fieri firmavi ad domum publicum beatae genetricis dei infra oppido Frigisingas moeniis constructam, ut post obitum meum habeat potestatem defensor atque possessor fieri et quemcunque pontifices huius loci constituerint sicut de reliquis utensilibus praedictae ecclesiae Itaque tradedi atque transfundavi propriam hereditatem atque empticam in iam praedicto loco colones VIII cum omnibus utensilibus eorum quorumque nomina in ultimo inserimus ; reliqua autem utensilia, id est in villam Tactara campis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus et quic­quid nostris ditionibus esse videtur excepto colone nuncupante Liupo quem filio filii mei tradidi, reliqua autem huius loci omnia utensilia plenissima devotione ad praedictum locum fieri in perpetua confirmavi nullo prohibente. Si quis vero quod fieri non credo contra hanc donationem venire temptaverit, cum deo iudice omnium et agmina sanctorum communicet causam et quod repetit evindicare non valeat et insuper in fisco culpabilis solidos CCCC existat et nihilominus praesens epistula firma permaneat Haec sunt testes per aures tracti et haec nomina eorum et haec qui in presente signa manuum depresserunt SignumChuniperhti qui hanc donationem fieri atque firmare rogavit. SignumJoseph episcopi. Signum f Mannoni episcopi. SignumZottoni presbiteri. SignumArbionis archipresbiteri. SignumUualtrih atque Haimilonis seu Otonis presbiterorum. SignumRaginoni presidi. SignumCundpaldi iudicis. SignumAdalperht. SignumIsini. SignumUictoris. SignumRaginhari. SignumAnagrim. SignumLantfrid. Actum in castro publico nuncupante Frigisinga sub die X. kal. feb regnante iulustrissimo rege domno Pippino anno octavo regni eius et venerabile duce Tassilone anno XII. regni eius indictione XII. Ego Arbio presbiter scripsi et subscripsi Ego Tassilo dux Baioariorum confirmavi hanc epistulam.