Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben an einen Bischof wegen entlaufener Unfreier

Schreiben einer Mönchsgemeinschaft an einen Bischof mit der Bitte um Unterstützung in einem Fall aus dem Kloster in den Herrschaftsbereich des Bischofs entlaufener Unfreier.

ITEM ALIO

Sanctissimo ac sanctis caeremoniis observantem, aeque fonte spirantiae exsuperantem domno patre et multorum gregem Christique vice agente illo pontifice ultimus omnium servorumque Dei servus ille.

Ad clementiam pietatis vestre has apices distinare praesumpsimus, non nostri fretu obsequium, sed vestra magnitudine culminis pietate; ideoque, quasi a[d] praesens ianua deosculantes, sugestiuncula nostra vobis, propter quod mancipia beati patroni vestri de monasterio nostro fuga lapsu in vestro dominio praelapsi sunt advenisse. Ideo subplicamus clemenciae vestre, ut, quomodo iste missus noster nomen ille haec nostra sugestiuncula vobis detullerit, sicut vestra in omnibus bona erga [nos] est consuetudo, inter nos seu erga omnes nostra iusticia inquirere iubeatis, qualiter congregatio nostra, obsecrantes Deo oratores vestros, melius Dei misericordia pro vobis dilectit inplorare.