Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 33

Bertrand et Léhelde, sa femme, donnent leurs alleus et tous leurs autres biens, après leur mort, à l'église de Saint Florent de Saumur. Eudes confirme et souscrit.
Datierung: Sans date

Propiciante omnium domino Christo quorunque fidelium augentur vota, pro quibus felicem sortiantur remunerationem peccatorumque suorum absolutionem si ab eisdem non differantur reddenda. Quapropter ego Bertrannus, cupiens a piissimo conditore nostro Deo percipere peccatorum meorum remissionem, cum conjuge mea Lehelda, statui de his omnibus quae largiente nobis hereditario permanent jure, videlicet alodis, seu quaecunque in aliquibus rebus possidere videmur, haeredem fieri aecclesiam vel locum Sancti Florentii, scilicet ut, post discessum nostrum, cuncta ad ejusdem ecclesiae vel loci transeant dominium, quatenus apud Deum obtinere valeamus nostrorum veniam peccaminum. Si quis vero, quod absit, ex his aliquid surripere, vel hanc voluerit kartulam, Odonis comitis ac nobilium virorum subscriptione firmatam, infalsare, omnium sanctorum prae damnationem patiatur votorum, atque a justo judice Deo futuri judicii sentiat ultionem.

S. Odonis comitis. S. Bertranni. S. Leheldis, uxoris ejus.