Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 11

Géraud est élu abbé de Saint-Florent de Saumur, par l'entremise du comte Eudes, qui arrète l'opposition faite à cette élection par Gédouin de Saumur.
Datierung: 1013

Noticia qualiter amisimus Danezia, cum, tempore Odonis comitis, monasteri Sancti Florentii, quod in Salmuro est, Amalbertus abbas disponebat. Hic ergo, infirmitate correctus, cum monasterii laborem ferre non posset, annuentibus fratribus, ad Sanctum Loancium secessit, quod levius sibi esset. Erat autem in eodem monasterio quidam monachus, a puero nutritus, nomine Geraldus, genere nobilis, forma conspicuus, qui abbatem minus valere conspiciens, jam praecogitabat, quia jure sibi monasterii regimen injungeretur, quod ipse et genere excelleret et viribus praevaleret. Unde non solum ex monachis, sed et ex laicis, quoscunque poterat factores, sibi praeparabat. Amalberto interim obeunte, congregatio omnis in tres partes dividitur, et pars quaeque, quem sibi elegerat abbatem, constituere conatur. Pars vero Geraldi jam paene praevaluerat, cum ex adverso Gilduinus, sub Odone comite, totius Salmuri dominus, insulit et ne Geraldus abba fiat, contradicit. Ejus autem facile repulsa est contradictio, dum ipse sicut et caeteri ad consensum inducitur praemio. Spondet quippe Geraldus illi ecclesiam Sancti Georgii de Capriniaco et caballum praecii X librarum, quem cum ei novissime reddere non posset, dedit ei, loco caballi, ecclesiam hanc de qua agimus, scilicet ecclesiam Sancti Johannis de Daneziaco. Itaque, Gilduino concedente et Odoni comiti ut ipse concederet suggerente, causa omnis diffinitur, et sic Geraldus abbas efficitur. Haec nos sicut ab antecessoribus nostris audivimus vobis, pater, veraciter exposuimus. Vos ergo, qui ad dirigendas sanctae Ecclesiae causas convenistis, nolite, quaeso, pati ecclesiae quibus sustentari debent pauperes Christi injuste in usus suos retineant potentes saeculi.