Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 9

Renaud, évêque d'Angers, à la prière du comte Eudes, fils de la reine Berthe, exempte du droit de procuration à perpétuité I’abbaye de Saint-Florent de Saumur et tous les prieurés de son diocèse qui en dépendent.
Datierung: 998-1003

In Dei nomine, Rainaudus, episcopus sanctae Andegavensis ecclesiae, notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae praesentibus et futuris, praecipueque successoribus nostris, quod, nobilissimus Odo comes, filius Bertae reginae, multis et crebris petitionibus nos rogavit ut Salmurense, quod sub ejus ditione fundatum et constructum summa devotione et reverentia veneratur ac diligit, ab omni inquietudine et procuratione episcopali absolvere dignaremur, caenobium. Nos vero, consulto prius et adquiescente clericorum nostrorum communi capitulo, tanti viri amore et supplicationibus inclinati, quod tam pie postulabat negare nequivimus, sic tamen, ut, pro hoc ipso aliquam condignam recompensationem haberemus. Adiit ergo praesentiam nostram venerabilis Sancti Florentii abbas, nomine Rotbertus, ut inter nos et ecclesiam Sancti Florentii subsequentis pactionis foedera firmarentur. Ego igitur, Rainaudus, sanctae matris ecclesiae Andegavensis episcopus, te dilecte fili, abba Roberta, et ecclesiam Beati Florentii, cui, Deo auctore, praesides, et obedientias tuas per episcopatum nostrum constructas vel construendas ab omni inquietudine et ab omni descensu et procuratione episcopi et clericorum Andegavensium, a praesenti die usque in sempiternum absolvo, et perpetua libertate confirmo, hoc solum retento, ut cum ego vel successores mei per abbatiam Sancti Florentii transitum habuerimus, absolutis membris, in capite tantum abbatiae, cum honoris exigentia recipi debeamus. Quicquid insuper in episcopatu nostro ecclesiae Sancti Florentii adquisitum vel adquirendum quocumque modo constiterit, tibi et ecclesiae tuae eadem in perpetuum libertate concedo. Tu vero, in recompensatione tantae libertatis, assensu et consilio fratrum tuorum, ecclesiam Sancti Johannis prope Ligerim sitam, ab antiqua Francorum regum donatione Sancto Florentio datam et possessam, et quasdam possessiones ad eandem ecclesiam pertinentes, michi meisque successoribus et ecclesiae Sancti Mauritii cum omni libertate sua possidendam in perpetuum concessisti. Ut igitur hujus mutuae foedera pactionis firma in posterum et inconvulsa permaneant, per cyrographum sectionem praesentem cartam partiri decrevimus, cujus pars una michi in ecclesia Sancti Mauritii, altera in monasterio Sancti Florentii, ad perpetuae firmitatis memoriam conserventur.

Signum Rainaudi episcopi. S. Roberti abbatis.

Huic rei interfuerunt et assensum praebuerunt: ex parte episcopi, Hildemannus archidiaconus, Lebertus decanus, Karitius thesaurarius, Hildratus canonicus, Constantinus canonicus, Durandus canonicus, Lambertus canonicus, Obraunus canonicus; ex parte abbatis, Ogerius prior, Helias sacrista, Galo cellerarius, Rainaudus abbas Sancti Mauri, et multi alii.

Factum est hoc apud Andegavum, mense junio, die secundo, anno VII Hugonis regis.