Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [965 02 02–966 02 01]

Cum scriptura divina omnem hominem moneat, elemosinis peccata esse redimenda, quia: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum, item: Facite elemosinam et omnia erunt munda vobis, idcirco ego Sigifridus cum coniuge mea Hathawiga, necessarium esse huius precepti obeditionem omni christiano perspicientes, tam salubri ammonitione fidelem obedientie aurem accomodare apposuimus, et ne inutilis esset hec et vana cogitatio, operibus adimplere curavimus. Tradidimus igitur sancto confessori Christi Willibrordo qui in Epternaco, quod super fluvium Sura situm est, requiescit, quoddam nostre proprietatis predium Munderchinga nuncupatum ad opus monachorum ibidem Deo servientium, in comitatu Mithegowe, cui Godefridus comes preesse videtur, quod nobis ex parentibus nostris hereditario iure accessit, pro remedio et absolutione et remissione peccatorum nostrorum, cum ecclesia eiusdem ville et omnibus appenditiis suis, vel quicquid eo loci possessionis habere videbamur tam, in mancipiis quam in edificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, mobilibus et immobilibus, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, ut absque ullius contradictione iure perpetuo teneant et possideant; ea siquidem conditione, ut nostris utilitatibus, quousque vixerimus, cedat et postea plena et perfecta possession perpetualiter ad prescriptum cenobium appendeat. Actum anno regnante tercio Otthone imperatore.