Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [894 Ausgang 11– 985 11]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Misericordia Domini infinita suppliciter est exoranda, ut exercitatio bonorum operum veneranda nostra scelerum purget facinora, quatinus largitor suramus, qui peccatorem de via sua mala conversum iustum facere dignatur, ea nobis pascua indesinenter largiatur, quibus hic devotorum actuum sumamus augmentum et illic in velamento alarum eius eterne beatitudinis percipiamus emolumentum. Quapropter ego in Dei nomine Berctrudis licet indigna, sacro tamen sanctimonialis habitus velamine obumbrata, omnium carnalium amicorum, propinquorum scilicet atque famulorum deceptiosa respuens solatia necnon et terreni predii calcans oblectamenta, Deum qui sedet super thronum et iudicat equitatem estque refugium pauperum in tribulatione, consolatorem petii, atque post senioris mei beate memorie Wa[l]theri ex hac luce discessum sanctissimum Christi pontificem Willibrordum Epternacensis monasterii patrem egregium sub canonici regiminis anchora cunctis vite mee diebus victura advocatum adii, apud cuius patrocinia universa. que michi in unici filii mei Reginboldi nece acciderunt, necnon et cordis mei secreta in amissione carorum animo amore adherentia, sua largiente gratia converterem in gaudia, omnia etiam sive in divitiis prediorum seu in obsequiis mancipiorum michi a largitate iam dicti senioris mei in dotem collata alimoniis canonicorum in monasterio memorato Domino suoque almifluo prefato confessori deservientium interius et exterius perpetuo transfunderem usurpanda. Quorum ita pium desiderium consecuta, comitante superni luminis gratia, universa parti mee in pago Megininse in donis dotalibus tradita supradictam casam Dei et fratres legaliter vestivi. Dono itaque inprimis in comitatu Megingaudi in sarto Ridenas vocato, super fluvio ipsius Ridenas, casam dominicatam cum casticiis inibi fabricatis et omnibus circumquaque possessionibus, tam domibus quam silvis, pratis, campis, cultis et incultis terris. Similiter in alio loco qui vocatur Bloide in eodem comitatu, quicquid ibi in alode vel mansis servilibus cum servitoribus in ea manentibus possideo, dono et ad integrum transfundo. Et in tercio loco Edegreia nuncupato super fluvio Musella de vinea petituram I cum ingressu et egressu et pervio legitimo. In pago vero Wabracensi in villa vel marca que dicitur Hemmeingestal, quod michi dompnus Reginboldus eiusque nobilissima coniunx Uda eo traditionis privilegio condonaverunt, ut quamdiv voluissem, sub usu fructuario illud excolerem, deinde ad iam fatum sancte Trinitatis cenobium et victualia canonicorum ob eterne felicitatis gaudia eis rependenda devote contraderem, indubia mente amborum saluberrimum complens imperium, casam dominicatam cum domibus in ea edificatis et pomeriis honorifice consitis ceterisque servitorum habitaculis, tam domibus quam terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et reditibus, totum et ad integrum victui fratrum memoratorum dono atque transfundo, ut illis in honorem Dei perpetualiter proficiat in augmentis. Si quis vero, quod fieri nullatenus opto, ego, quod absit, aut aliquis heredum, proheredum vel successorum meorum seu quelibet opposita vel extranea persona contra hunc traditionis titulum venire temptaverit aut eum infringere conaverit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno VIII regnante Arnoldo rege.