Datierung: [803 10 09–804 10 08]
Ego in Dei nomine Godo pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu pro anime matris mee nomine Nortinde remedio, idcirco dono a die presente ad ecclesiam sancti Petri et sancti Willibrordi, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit vel venerabilis vir Ado abbas preesse videtur, hoc est portionem meam in loco qui dicitur Otringas in pago Waberinse, quicquid ibidem visus sum habere et mater mea Nortinda michi tradidit, id est curtilis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum trado et transfundo in Dei nomine prefato loco ad possidendum, ut illi servi Dei, qui ibidem die noctuque deserviunt, habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse vel ullus de heredibus meis vel ulla opposita persona que contra hanc donationem venire conaverit aut irrumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XXXIII regnante Karolo rege.