Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [801 10 09–802 10 08]

Domino venerabili in Christo patri Adoni abbati Epternacensis [ecclesie]. Ego in Dei nomine Harduwinus et coniunx mea donamus ad monasterium sancti Willibrordi res nostras in duobus locis qui siti sunt in pago Bedense, scilicet Wolfsvalt quod situm est super fluvio Nimisa, et in Wis quod situm est super fluvio Prumia, et quicquid ibidem visi sumus habere. Si quis vero de heredibus nostrisut supra. Actum anno XXXI regnante Karolo rege.