Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [797 10 09–798 10 08]

Ego Hildrada pertractans consilio amicorum meorum, ut res proprias delegarem ad monasterium sancti Petri, ubi sanctus Willibrordus corpore requiescit et ipse dompnus rex Karolus custos et rector esse videtur, hoc est portionem meam in pago Wabrensi in villa que dicitur Methringen et in loco qui dicitur Bledingen trado atque transfundo ad possidendum. Si quis vero contra hoc testamentum venire temptaverit, iram Dei omnipotentis incurrat.