Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [783 10 09–784 10 08]

Dum et pluribus non habetur incognitum, qualiter Frauhigarda misericordiam Domini est consecuta dicentis: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur, idcirco decrevi, ut omnes res meas donarem ad monasterium Epternacum quod est constructum super fluvio Sura, quod ipse dompnus Willibrordus construxit et [ubi in] corpore requiescere videtur et venerabilis vir Beonradus abbas preesse videtur, et trado ad prefatum locum possessiones meas in villa que vocatur Hagulvingas, id est tam terris, casis, casilis, curtilis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, quantumcumque visa fui ibi habere, ut illi servi Dei, die noctuque ibi servientes, habeant, teneant atque possideant et liberam atque firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis aut ulla opposita persona, que contra hoc testamentum venire voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XIII regnante Karolo rege.