Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [780 10 09–781 10 08]

In Christo fratri Audrado. Ego Madalgarda, cogitans Dei intuitum vel eternam retributionem, dono dulcissimo filio Audrado de re facultatis mee donatumque imperpetuum [esse volo] ut permaneat, hoc est in pago Waberense villam nuncupantem Epuego, quicquid de genetrice mea Maritrude per legitima hereditate ad me pervenit et ego presens tempore visa sum habere vel dominare; hoc est cum mansus, casas, casales, cum omne superposito, mancipiis, servis, liberis, acolabus, campis, culturalis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cum omnibus adiacentiis, appendiciis, totum et ad integrum de meo iure ab hac die in tuam [trado] dominationem [ut] habeas, teneas atque possideas, vel quicquid exinde ad tuum augmentum facere volueris, liberam in Dei nomine in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus vel proheredum meorum seu quelibet ulla extranea opposita persona contra hanc donationem venire presumpserit, inferat tibi auri libras V, argenti pondus X, et quod repetit evindicare non valeat; super hanc donationem, firma et immobilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa. Actum anno X regnante Karolo rege.