Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [774 10 09–775 10 08]

Ego in Dei nomine Theodrada quondam, cogitans pro Dei intuitu vel pro anime dulcissimi filii mei nomine Gundolfi remedio seu pro eterna retributione, ut veniam in future adipisci merear, per hanc kartulam donationis trado a presenti die ad sacrosanctum monasterium quod vocatur Epternacum, ubi dompnusWillibrordus corpore requiescit, vel ad illos sanctos monachos vel presbiteros vel omni clero qui ibidem die noctuque operi Dei insistunt, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc [est] quod [trado] in pago Muslense super fluvio Muselle in monte Ardinigo et dono vobis hominem unum, cuius nomen est Austrobaldus. Omnia ista superius scripta ad servos Dei vel ad illam congregationem donamus, tradimus atque transfundimus in Dei nomine ad possidendum, ut eos melius delectet pro salute nostra exorare. Et si quis contra hoc donationis testamentum meum venire aut irrumpere aut emutare voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno IIII regnante Karolo rege.