Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [733 10 09–774 10 08]

Ego in Dei nomine Ad[ebertus] abbas cognitum esse volo omnibus, qualiter michi Bertilda et Richuwinus condonaverunt res suas in pago Ardinense in loco qui dicitur Hullingen, id est casis, curtis, campis, pascuis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus et mancipiis, et quicquidd ibi visie sunt habere. Si quis vero de heredibus eorum hanc donationem infringere voluerit, iram Dei incurrat. Actum anno III regnante Karolo rege.