Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [768 10 09–769 10 08]

Ego in Dei nomine Warnildis pro Dei intuitu et pro remedio anime mee dono ad monasterium Epternacum, quod est construction in honore sancti Petri et sancti Willibrordi, hereditatem meam in villa que dicitur Ledingen, id est tam terris, campis, pratis, silvis, mansis, casis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et omnia que ibi visa sum habere. Si quis vero de heredibus meis aut ulla opposita persona hanc donationem infringere voluerit, iram Dei incurrat. Actum anno primo regnante Karlomanno rege.