Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 699 07 01
Ausstellungsort: [Trier]

Domino sancto et in Christo patri Willibrordo episcopo, Ermina abbatissa donatrix. Quicquid unusquisque homo de rebus suis propriis ad loca sanctorum aut servorum Dei spontanea voluntate aliquid condonaverit, hoc sibi credit mercedis premium recipere in futuro. Idcirco dono ad monasterium vestrum in villa Epternaco, constructo super fluvio Sura, quod ego a novo de fundo proprio aedificavi, vel ad illa loca sanctorum que sunt in honore sanctae Trinitatis et sanctorum Petri et Pauli apostolorum caerorumque sanctorum constructa, donatumque esse volo a die presenti, hoc est quantumcumque in ministeria ipsorum sanctorum locorum condonavi vel in quaelibet presidia dedi tam auro quam argento, gemmis, vestimentis, altarium velis, cortinis, utensilia tam aerea quam ferrea, seu et ligna operis, quantumcumque in ipsa loca sanctorum vel in predicto monasterio ponere iussi aut in antea Christo presule addere potuero. Volo ut hoc ex nostra munificentia in Dei nomine proficiat perpetualiter in augmentis. Similiter dono vobis a die presenti ad ipsum monasterium vestrum Epternacense villam, cuius vocabulum est Montis, sitam in pago Tulpiacensi, quam de dulcissima consobrina mea Erminitrude, filia Pantini, dato precio comparavi, hoc est: tam domibus quam aedificiis, mansis, casis, mancipiis, campis, silvis, pratis, pascuis, adiacentiis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus ad integrum vel quantumcumque in memorata villa Montis tempore presenti possidere videor, seu et peculii promiscuo utriusque generis nationum, vobis vel ad sepefatum monasterium vestrum Epternacense a die presenti, ut superius dixi, de potestate mea in iure et dominatione vestra vestrique monasterii per presentem paginam donationis meae manu mea firmata trado atque transfundo perpetualiter in Dei nomine possidendum, ea ratione ut quicquid ex hoc tam vos quam fratres ipsius monasterii elegeritis, faciendi, habendi, tenendi, commutandi liberam et firmissimam in omnibus Christo propitio habeatis potestatem et nullius ex hoc calumpniam habere pertimescatis. Nam si quis contra hanc cartam donationis, quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, temptare conaverit aut aliquid repetere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat, et inferat fisco auri libras tres, argenti pondo VIII, et hoc quod repetit nullatenus valeat evendicare. Facta est haec cartula donationis sub die Kalendas lulias anno V regni domni nostri Childeberti regis. Ego Huncio, in Christi nomine presbiter, rogante et iubente Ermina abbatissa, hanc cartulam donationis perscripsi, et ipsa subter manu propria una cum testibus firmavit. Ego Irmina hoc testamentum a me factum relegi. Basinus episcopus. Leodowinus episcopus. Waltharius diaconus. Bertuinus diaconus. Farobertus diaconus. Ethberictus presbiter. Garberictus. Transberictus. Bosa. Audobertus.