Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [697–698 11 01]
Ausstellungsort: [Trier]

Domino sancto ac venerabili in Christo patri Willibrordo episcopo Ermina in Christo Deo sacrata abbatissa. Dum ab omnibus non habetur incognitum, quod ego, inspirante misericordia Christi, pro consilio virorum apostolicorum patrum nostrorum, domni Basini et domni Leotwini episcoporum seu et pro consensu sororum nostrarum Christo servientium, que nobiscum sunt congregatae, basilicas in nomine sanctae Trinitatis vel in honore gloriosissimae virginis Mariae, genitricis Domini nostri Ihesu Christi, seu et beatissimorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum in villa mea propria quae vocatur Epternacus, sita super fluvio Sura, seu et monasteriolum ibidem ad monachos peregrinos conversandum vel pauperes ibidem alimonia petendum pro divino respectu vel pro animae meae remedio construxi, ut dum sanctitas et dilectio vestra erga me vel monasterium meum assidue agitur, ideo decrevi apud animum meum, ut vos de rebus meis propriis in aliquo consolari deberem. Quod ita spontanea voluntate feci. Idcirco dono vobis donatumque esse volo memoratas basilicas sanctorum ad gubernandum vel dominandum. Itemque dono vobis ad supradicta loca sanctorum portionem meam in ipsa villa Epternaco, hoc est quantumcumque ex successione paterna vel materna michi obvenit, tam domibus quam aedificiis, mansis, mancipiis, vineis, terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, seu et pastores vaccarios, porcarios, verbecarios cum gregibus eorum vel cum appendiciis suis, id sunt: Baidalingo, Mathulfovillare vel portionem nostram in Oxinvillare, exceptis hominibus illis quos per epistolas ingenuos relaxavimus. Similiter dono vobis vel ad supradictas basilicas vineae pedeturam unam in monte Viennense cum vinitore nomine Alitfrido cum omni peculiari suo. Ista omnia, ut dixi, ad ipsa loca sanctorum vel vobis a die presenti tradimus atque transfundimus ad gubernandum vel dominandum, ea ratione ut quicquid de re superius memorata in Deo nomine facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Nam si quis contra hanc cartulam donationis meae venire temptaverit, inferat fisco auri libras X, argenti pondo XX, manente nichilominus firmitate. Actum Treberi sub die Kalendas Novembris. Anno IIII regni domini nostri Childeberti regis. Ego Huncio in Christi nomine presbiter hanc cartulam dona tionis iubente domina mea Irmina perscripsi, et ipsa subter manu propria una cum testibus firmavit, vel qui subscripserunt in praesenti rogavit. Ego Irmina in Christi nomine hanc donationem relegi. Basinus episcopus. Leodowinus episcopus. Theodefridus prespiter. Waltarius diaconus. Garibertus presbiter. Audobertus presbiter.