Datierung: 23 Augosto 775
HS Signatur: León, Archivio Della Cattedrale, Inv. N° 1
silo. macnum adque preclarum est locum abitacionis propter mercedem anime mee facere donationem ad fratres et seruos dei: petri presuiteri, alanti conuersi, lubini conuersi, auiti presbiteri, ualentini presbiteri uel aliorum fratrum qui in ipso loco sunt, uel quem deus ibi adduxserit, quia nobis pedes obsculauerunt ipsi serui dei, ut darem eis locum orationis in cellario nostro qui est inter iube et masoma, iter ribulum alesancia et mera, locum que dicitur lucis, determinatum: de ipsa uilla ubi ipse noster mellarius abitauit espasandus, et per illum pelagum nigrum, et iusta montem que dicitur farum, et per illas sasas aluas, et per illa lacuna usque in alia lacuna, et usque ad petra ficta; et per illa lagenam, et per ipsum uilare que dicitur desiderii, et per illum arogium que dicitur alesantiam, et per alia petra ficta qui stat in montem super tabulata, per ipsa strata qui esclude terminum usque in locum que dicitur arcas et arogium que dicitur comasio; cum omnem exitum et regressu suo; castros duos quum omne prestacione suam, montibus et felgarias, parietes qui iui sunt et omnem exitum. Ec omnia supra numinatum dono uobis deo adque concedo, per nostrum fidelem fratrem sperautane abatem, ut oretis pro mercede annime mee in eclesia que ibi edificata fuerit. Et omnia de meo iure abrasum, et in uestro iure traditum et confirmatum, abeatis omnia firmiter adquem inreuocabiliter, et quem deus adduserit ad confesio nem in ipso loco uindicent omnia qum omnem uoce oposuitionis mee, et iudicent adque defendant de omne omine. Et si post odie aliquis eos inquietare uoluerit, pro ipso loco uel pro omnia quod scritum est, inprimis sit sebaratus ad co munione sancta et a conuentu christianorum, et eclesie sancte permaneat extraneus, et cum iuda traditore deputetur danandus, talisque illum ultio consequatur diuina, que omnes uidentes terreant et audientes contremescant. Facta karta donacionis sub die x kalendas setenberes, era DCCCXIII. silo anc escritura donacionis manu mea +. nepozanus testis anc escritura donationis ubi preses fui et testis
... clericus manu mea sinum + feci ... + feci ... testis + feci
sperauta aba anc escritura ubi preses fui - florentius presbiteri testis seluatus presbiteri
teodonandus conuersus manu mea + feci
adefonsus confirmans.
ranemirus confirmans +.
adefonsus confirmans +. hordonius confirmans +.