None
Datierung: 908
Notitia qualiter et quemadmodum venit potestas sancti Martini majoris monasterii, id est Erlaldus decanus et Dodo laevita atque precentor, causatores et querelentes vice omnium fratrum quod Domnus Rotbertus gregis beati Martini ex basilica laevita ac Thesaurarius et etiam prefati majoris monasterii canonicus, extra eorum voluntatem teneret quoddam pratum ipsorum, situm in pago Turonico in loco qui dicitur Mercuriolus. Unde Domnus Rotbertus, inquestis expetitis autem diligenter investigatis et perquirens, invenit querelam fratrum majoris monasterii esse verissimam. Et nichil exinde eos amplius laborare volens, sese exinde recredidit; et veniens ad locum accessionis cum Adalelmo ejusdem gregis jam decano et Dodone diacono et Ingilgerio sacerdote coram ipsos ipsum pratum guarpivit et quod illud amplius non teneret coram omnibus professus est. Amalricus, vero, legislator et rector portariae basilicae sancti Martini statim sic addidit quod Domnus Rotbertus ipsum pratum nec sibi faciaret nec fratribus contenderet ac illud ad opus portariae quam tenebat revocare voluit, sed contradicentibus idipsum statim in ipso prato fratribus misit Amalricus fideles suos id est Guichardum et Erlonum atque Martinum qui ipsum pratum ad suum beneficium quod de predicta portaria habebant adquirere volebant, ut per proprios suorum colonos rem diligenter inquirerent et viderent ne fratribus pratum injuste auferrent. Qui discutientes per proprios colonos, neminem invenerunt qui exinde neque ad juditium, neque ad sacramentum exire auderent, quia omnes sciebant querelam fratrum esse justissimam. Prefatus vero Adalemus prescripti Majoris monasterii sacerdos ac decanus, sed et Dodo diaconus atque Ingelgerius presbiter qui hanc rationem primi, vice fratrum, deduxerant, venerunt viiij Kalendas julii Turonis civitatem supra murum ex parte ligeris ad placitum quod exinde coram Domno Tetbaldo vice comite, Gualterio quoque et Fulcrado atque Corvone vasallis dominicis et prescriptis utriusque ordinis, omnibus juris acceperant. Ubi etiam affuit Domnus Petrus, prefati monasterii aedituus cum aliis fratribus habentes illic, ex propria ipsorum colonia, legistimos et idoneos atque verissimos testes, videlicet Rainfredus qui illis temporibus major erat quando illud pratum, per juditium Dei, ad opus sancti Martini majoris monasterii jam probatum fuerat, Adalherium quoque et Giraldum etiam nunc majorem et Adalgisum qui illo tempore Dei juditium exinde portaverat, qui iterum omnes et Dei juditium portare parati erant et sacramentum exsolvere. Quod cernentes prescripti fideles Amalrici, supra primum Dei juditium alterum juditium neque sacramentum recipere ausi fuerunt; sed prefatum querelam et judicium atque sacramentum et etiam ipsum pratum in eodem loco et placito, coram omnibus guarpiverunt. Unde necesse fuit fratribus ut ex tali deffinitione notitiam acciperent ne rursus ex tali repetitione quaterentur, quam et statim per votum omnium illis fieri et affirmare jusserunt. His presentibus actum fuit :
Rotbertus….. canonicus… Tetbaldus vicecomes… Gualterius…. Ebulo vicarius… Erlaldus decanus… Dodo laevita… Fulcardus… Ingelgerius… Gorvovasalus probatus… Adelelmus… Amalricus Legislator quiexinde se recredidit… Guichardus… Herlenus Martinus.
Data viiii Kalendas Julii anno Domini dccccviii. Regnante Karolo rege. ….. Gauzlinus ……………. …………..