–– ant sin autem voluerint traditum sit ad ipsa eccl[e]sia super scripta; item pratum in Lasine honer[a VI], confinat de supra in Theudoranes, dabtus in sancti P[e]tri; alium pratum a Sanguinetum honus I, confinat da una parte in Canilias, da alia in via; agrum a Tonbeclo modios II, confinat in Scolchengus, da alia in sancti Petri; alium agrum modios a Tomba maiore, confinat da una parte in Martini, de alia in Lubuciones magistri; alium agrum in Tedo, modios III, confinat da una parte in Pauli, de alia in Scolchengo; agrum in Cercene modios II, confinat da una parte in Bannentes, da alia in Santuli; et de ipsa super scripta terrola dum advivo usum fructum mihi reservo, post obitum vero meum volo, ut revertat ad supra scripta ecclesia sancti Helarii pro remediu animae meae, seu pat[ris] mei Uiuenti necnon et matris mei Alpinanis et vol[o], ut in perpetuo ibi permaniat. Et si quis, quod fieri non cred[i]mus, ut aliquis aliquando de heredes vel pro heredes seu subposita presona contra hanc concessio[ne] vel donacione ire temptare vel recausare voluerit in ira trinitatis incurrat et ab omni ecclesi[e] sancto alienatus fiat et super solvat iudici publico uncias III nihilominus et quod repetit, nullum obtineat affectum et donacio ista intemerata permaneat Aquiliani Archaciani legis stibulacionis subnixa, qui omnium cartarum accomodat firmitate. Facta donacio in loco Fortunes, sub presencia virorum testium sub regnum domni nostri Caroli regis, S[u]b die, quod est pridie kl. aprilis. Notavi diem et regnum [su]perscripsi. Signum Uictorini et Felicianes uxoris ipsius, qui haec fieri rogaverunt testes. Signum Uiuenti maiores [t]estes, Signum Uigili scavenzii testes. Signum Massones testes. Signum [Or]sacii testes. Signum Paulini saltarii testes. Signum Exuberii [t]estes.
Ego Orsacius licet indignus presbiter a vice Augus[t]ani diaconis scripsi et suscripsi.