Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 751–759/60
Ausstellungsort: Disentis

In nomine domini nostri Iesu Christi. Notum sit omnibus tam posteris quam praesentibus, quod comes Wido de Lomello et Sparavayra tale praedium, quale habuit Anthsona, quod situm est iuxta Vareia, dedit libera et potestativa manu sine omni contradictione mortua Adelheida uxore sua et post mortem suam anno duodecimo sancto Martino, Sigisberto, Placido, patronis Disertinae, cum omnibus pertinentiis eiusdem praedii, scilicet cum duabus capellis sancti Blasii et sancti Galli et alia capella sancti Steffani protomartyris sita iuxta fluvium Dagonda cum decimis primitiis dotalibus, cum familia viris et mulieribus, aquis aquae ducti bus piscinis piscationibus molendinis olivetis ficetis castanetis vitetis exitibus et reditibus agris pratis pascuis, et omnia eius reliqua praedia sita a fluvio Dagonda usque ad Cugirum et usque ad Vareia et usque ad terminos Cambiri ea conditione, ut semper praedicta capella sancti Blasii semper munita monachis esset Disertinensis coenobii et iidem monachi victuarent de praedictis dotalitiis et rebus et ut ibidem praedicarent iidem fratres docerent, communicarent, absolverent paenitentes, baptizarent, sepelirent omnes de eadem familia et omnes christianos, qui eadem sacramenta inibi quaererunt. Reliqua quoque multa alia praedia coenobio dedit Disertinensi, scilicet Docimbir, quidquid in eodem vico et reliquis subscriptis vicis habuit, omnia dedit fratribus coenobitis Desertinae in vico Amortinzun, Assisurr, Asgozila, Acaminach, Adaguna, Adcursenna, Appiubia, Aduliagas, Ecedia, Admine, Adinmunge, ad Centum Valle, ad Lucarne, Gadampiri, Vartelotosa, Piura, Primuna, Pladamia, Amurcukot, Crenarde, Crantula, Luvin, Ferraira, Belede. Ista praedia et possessiones, quas habuit praedictus comes Wido in istis vicis et praedictis terminis, omnia libere, sicut possedit dedit coenobio Disertino. Siquidem beatus et piae memoriae predictus comes Wido satisfacturus imperio Pipini imperatoris, patris Caroli Magni, qui visitaturus Curiam venit Desertinam sub Ursicino, tunc temporis episcopo Curiensi et abbate Disertinae, ibique infirmatus est fratribus vero orationibus subvenientibus et gemitibus condolendo compatientibus conpunctione et instinctu spiritus sancti confortatus rogavit, ut intercederent patronos suos Martinum scilicet Sigisbertum et Placidum, quorum precibus consolidatus pristinis redintegratus ea, quae praediximus, dedit coenobio Disertinensi. Huius rei testes sunt: Hugilo, Vitalis, Wernerus, Udalricus, Lanzo, Huno, Gothescalcus.

Perrexit autem praedictus comes Wido ad Curiam et donationem istam et quae ipse dedit sancto Martino Disertinensi in praesentia imperatoris confirmavit. In reditu vero iterum infirmatus et mortuus est apud Disertinam sepultus. Imperator autem Pipinus fecit sententiam supra hanc donationem Wydonis tenoris huius, ut quicunque temere haec praedia violaverit vel invaserit, centum talenta auri fischo imperatoris persolvat, si liber est; si servus, centum uncias debeat dare et regionem terrae suae exeat. Et si liber aut servus uterque ablata non reddiderint bona eorum publicentur et, quamdiu haec non fecerint, a lege gentis suae alieni existant. Acta feliciter donatio Wydonis comitis in loco Disertinensi. Confirmatio autem Pipini imperatoris in loco qui dicitur Asia; Ursicino simul episcopo Curiae et abbate Disertinae. Debent et enim reges locis illis, qui specialiter ad regales fasces pertinent, specialem defensionem.