Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Empfehlungsschreiben für einen verbannten Brudermörder

Empfehlungsschreiben [eines Bischofs] an alle Priester, Könige und Großen mit der Bitte, einen vom Absender wegen Brudermordes Verbannten gütlich zu behandeln.

[ohne Titel]

Sanctis ac venerabilibus digna claraque culmina sacerdotum, regum et ponteficum; episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus atque magnificis viris vel omnium | Deum timencium, ego in Dei nomen illi peccator.

Cognuscat magnificentia vel sanctitas vestra: Iste pauperculus nomen illi insidiante hoste antiquo, serpente diabulo, germanum suum interfexit, et nos secundum canonica auctoritate in exilio diximus ambulare. Et nos toti peregrini in hoc saeculo summus. Propterea precamus pietatem vestram, ut ipso recipere et benefacire in domibus vestris dignetis, secundum illut quod scriptum est: „Quia unusquisque homo in veritate habet, quod plangat et penetiat die ac noctu, ut lugiat secundum illum evangelium per sex opere misericordiae“. Taliter almetas vestra exinde faciat, ut mercedaem perpetualem exinde habere possetis.

Gracia domini nostri Iesu Christi vobis semper abundet. Amen.