Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Lucifer ut nitidos producit in aethera vultus

Clarior et laeto nuntiat ore diem,

Ornat eundo polum, terris quoque lampada/ fulget,/

Atque inter stel[l]as lumine regna tenet:

Sic, illa,/ tuo diffundens lumina vultu

Fiminius/ vincis pulchrior ore chorus;/

Aut tibi sic cedit muliebris turba decore,

Ut solis radius/ lumine luna minor.

Clara serenatus/ permutat forma colores,

Lilia nunc reparans, nunc verecunda rosas.

Credete,/ nam [si]/ quis vultus conspexerit illos,

Hic religit/ flores, quos dare verna solent.

Pingere non possunt pretiosa[m]/ verba figuram

Nec valet eloquium mira referre meum.

Gratior incessu,/ sensu reverenda pudico,

Talis in ingenio, qualis in ore nitor;

Blandior alloquio, placidis suavissima verbis

Dispiciamque/ lyram, si tua lingua sonat.

Pectore perspicuo sapientia provida fulget,

Ornatus/ sexus te radiante tuus

Coniuge pervigili nituit magis aula mariti,

Floret [et]/ egregia dispositrice domus.

Iure quidem magna est, quae est illi/ filia magni:

Sed merito natae crevit honore pater.

Non aliter poterat, nisi munere, clarior esse,

Quae meruit celso digna placere viro.

Elegit/ e multis, quam carus amaret, amantem,

Et iudex patrie/ iudicat ipse sibi.

Ambo pares iuncti [longos]/ maneatis in annus,/

Et quaecumque volunt gaudia, vestra ferant!