Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

PRAECARIA

Domnis suisillo etillae.

Et quia inscium non habetur, quod genitor noster in re vestra manere dinoscitur et praecariam vobisfecit, quam nos semiliter renovamus etsignantes firmamus;et, ut nos ibidem pietas vestra manere permittat,humeliter postulamus. Sed ne possessio nostra vobis heredibusque vestris praeiudicium inferat, hanc praecariam vobis deposuimus, spondentes, quod, si ulloumquam tempore huius cartulae condicionem obliti, in quibuslibet ambastiis,aut ubi a vestrisactoribus ex vestro praecepto fuerimus imperati, non procuraverimus cum omnioboedientia adimplere, aut hoc, quod possedemus, non vestrum esse dixerimus,tamquam praevasoresinprobos iuxta legumseveritate vestris partibus conponamus; et nos ipsos exinde proieciendos absque ullius iudicis interpellatione integrumpotiamini arbitrium. Haec stipulans |stipulati sumus atque spondimus,aquiliani legis mentione firmamus.

Et si haec praecaria dinuo renovata non fuerit, absque alia per trigenta annorum spacia seu amplius integram obteniat firmitatem.

Stipulatione subnexa.