Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 1

De rebus quas Gausfredus Papa Bovem Majori Monasterii apud Ruiliacum dedit, cum assensu Gausfredi comitis Andegavensis et aliorum.

Nosse debitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet habitatores Monasterii sancti Martini, Gausfredum, Papa Bovem cognomine, et Marcam uxorem ejus, Airardi quondam praeposit filiam, donationem hujus modi sancto Martino et nobis, pro animabus suis, fecisse. Est in Andecavo castellum quoddam Ruiliacus nomine quod, cum ad ipsum circum circa pertinentibus casamentis, ex paterno jure ejusdem Marcae conjugis suae, in Gausfredi devenerat possesionem; de quibus casamentis, cum quae vellet agendi Gausfredus liberam haberet facultatem, placuit ei et aliquid inde, pro futurae spe salutis, Deo maluit offerre. Donavit itaque nobis, sub ea qua tenuerat libertate perpetuo possidendam, quandam terrae partem ante meoratum, ab aquilone, sitam castellum, ad aedificandum in ea ecclesiam et burgum; cui etiam ex altare unam terrae mansuram, quam in propria dominicatura habebat, cum pratis ad ipsam pertinentibus subjunxit: donans cum ea pariter boves et parcum cum ovibus nec non et bladum terrae ipsius; promittens insuper ut cum altare ecclesiae de Chadenaco, post obitum uxoris Odonis Rufi, ad ipsum redierit, decima quae ex eadem mansura illi debetur ecclesiae nobis ab ipso condonetur. Donavit praeterea oblationem et sepulturam de hominibus qui in ea amplificatione castelli que a parte Chadenaci, a stagno usque ad praedictam mansuram, porrigitur, inhabitant; ut videlicet omnes in hac, quam vulgo porprisam vocitant, amplificatione commanentes non alii quam ecclesiae nostrae illic consistenti ecclesiasticos reditus debeant persolvere. Donavit et duas terrae mansuras solidas et quietas in alodio de Puteolis sitas: ea scilicet ratione ut si qua unquam in his calumnia surrexerit a qua nobis illos acquitare non possit, excambium eorum reddat nobis in terra de Gurguenaldo; quod se spopondit facturum esse si vixerit aut uxorem suam, annuente ad hoc ipsa, si eo defuncto et ipsa superstite calumnia surrexerit. His etiam adhuc addendo, septem pariter terrae mansuras solitas et quietas, sitas versus Peregrinam in corte praefati castelli sui, devotus contulit; eadem similiter devotione licentiam piscandi tribus in ebdomada diebus monacho nostro attribuens qui illic, ad ea quae dedit excolenda, fuerit immoratus. At quotiens abbas noster ibi aderit, non triduana sed continua fiet piscatio quotquot in eodem loco demoratus fuerit diebus; verum piscationes hujusmodi in proprio stagno fieri promisit. Donavit etiam, in aqua de eodem stagno subtus castellum, duas areas molendinorum: tali ratione ut quisquis hominum vel ipsius Gausfredi vel aliorum, sive burgensis sive rusticus, ad molendinos illos molitum ire voluerit, non debeat prohiberi. De terris quoque censivis et casamentis totius suae ditionis si quis nobis aliquid dare vel vendere voluerit, favorabili liberalitate concessit. Haec autem omnia, ut de quorum sunt casamento distincte possit agnosci, mansura et pars terrae ad aedificandum data et illae duae molendinorum areae juris existunt comitis Gausfredi; mansurae vero septem ad casamentum Gausfredi de Pruiliaco pertinent, sed Guarinus de Fontanis ex beneficio eas tenebat ipsius. Hi igitur omnes, tam comes quam et Gausfredus atque Guarinus, propria quisque auctorizatione, donationes has Gausfredi uxorisque ejus gratis confirmavere. Nam comes postulatus, cum placitaret quadam vice cum suo fratre Fulcone apud Condatensem, relecta coram ipso carta ista ab Eusebio Andecavensi pontifice, pro sua erga nos sedula benignitate, mox eam auctoritatis propriae, ut est infra cernere, sacrae crucis corroboravit caractere; caeteri duo idem facere Gausfredi ipsius precario. Porro autem idem ipse Gausfredus, pro his omnibus quae nobis donavit, mille tamen a nobis solidos, partim in denariis partim in aliis rebus, accepit. Fecit autem donationem omnium supramemoratorum cum supra nominata sua conjuge praesens in capitulo nostro, anno videlicet ab incarnatione domini MLXIIIo, praesidente nobis domno abbate Alberto, testibus istis: Odone preposito de Barolia, Gauscelino filio Rimandi, Guarino fratre ejus, Otgerio Mischino, Ascelino cognato ejus, Aimerico de Mallaio cognato ipsius Gausfredi, Herberto nepote ipsius, Rotberto Abelino, Roberto Bodardo; de nostris: Hugone Rigoto, Arnulfo cementario, Gausfredo campione, Petro coquo, Nihardo coquo, Rotberto hospitalario, Galcherio forestario, Hildemaro de Rupiculis, Arnulfo nepote Hildeberti, Frodone medico, Tetbaldo majore, Bernardo fratre ejus, Ingelbaldo de Ponte, Guarnerio de Elemosyna. Signum Gausfredi comitis. Testes de auctoramento Gausfredi comitis: Eusebius episcopus, Gausfredus de Pruiliaco, Guido de Pruiliaco, Gausfredus Catus, Aimericus de Trevis, Gausfredus Sanctonensis, Machel frater ejus, Robertus de Monte Contorio, Giraldus de Monsteriolo, Hugo Manduca Britonem, Riulo, Aimericus praepositus Balgiacensis, Gausfredus; de hominibus sancti Martini: Guarnerius major, Tetbaldus major, Bernardus frater ejus.