Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 6

De terra Brolli Bocei vendita eidem Alberto.

Notum sit omnibus hominibus quod Matheus Chacei vendidit Alberto, monacho sancti Martini Majoris Monasterii, terram Brolli Bocei C. solidos, totum sicut Beringerius tenebat, solidam et quietam ita ut ipse Matheus tenebat; tali pacto ut monachi deserviant terram de Matheo sicut monachi debent terrae servire de homine laïco, hoc est orationibuss Pro auctoramento hujus emptionis, domnus Albertus dedit XX. solidos (Matheo) et filio jam dicti Mathei, his testibus: Gunterius senescalcus, Guarinus filius Hildradi, Airardus presbiter. Medietatem vicariae hujus terrae tenebat Rainaldus de castello Secreto, quam guerpivit sancto Martino accepto uno equo et XX. solidis. Testes hujus rei sunt hii: Bernerius Calvellus, Rotbertus Infans, Rotbertus de Camaziaco, Ethre, Gorhanus capellanus, Gausfredus Billonus, testes venditionis Mathei de suprafata terra et emptionis Alberti monachi. Acta sunt haec testibus istis: Airardus, Barbotus frater Mathei, Guillelmus filius Sehardi, Guarinus filius Hildrei, Archengerius de Noilet, Gauterius Cum Oculos, Orricus presbiter, Girardus frater Hervei Rufi, Piron, Hildernus, Benedictus armiger Mathei, Airardus filius Guiberti Chacei, Gauterius de Campo Justo, Gauterius corvesarius, Bernardus de Vulvenae, Rainaldus filius Mirsae, Eudo corvesario, Goefret, Gestinus, Goscelinus monnerius, Bernerius, Herveus Brion, Gletuus, Gauterius filius Rainardi, Robertus abba, Gislemarus elemosinarius; de monachis: Albertus, Ghavallonius, Aimerius, Aufredus, Archembaldus presbiter