Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Fulda, Hessische Landesbibliothek, D1 (Fu2)
[fol.182r-183r]

Übertragung von Teilen des Erbes zu Lebzeiten

Übertragung des Eigentums durch eine Person an ihren Sohn gegen Versorgung bis ans Lebensende, vorbehaltlich eines Drittels für andere Erben.

[fol.182r]

INCIPIT CESSIO

Lex Romana etdocet, consuetudo

pacem consentit, et regalis potestis

non p[ro]ibit, ut unusquis de rem suam,

quem in presente diae possedit, faciat

quod uoluerit. Icirco ego quidem

in D[e]i nomen illi, qui conmaneo illa

uilla, quia p[er]tractaui circa animus

meus, ut omnis res meas, quem in pre-

sente seculo habire uideor, ad filio meo

duas partes p[er] hanc epistola cessione

ad die presente trado ad posse-

dendo: tam casas, domib[us], edificiis,

mancipiis, campis, uiniis, siluis,

pratis, pascuis, aquis aquaru[m]

uae decursibus, iunctis

et subiunctis, moue-

lib[us] et inmouelib[us].

[fol.182v]

Omni rem meam p[ro] adsidua serui-

cia sua uel beneuolencia ei, sicut

dixi, partis duas diligo adquae

transfundo ad diae presente.

Tercia uere parte ad heredis

p[ro]pinquis reseruas. A tamen

condicione, ut, dum aduixero, mihi

in omnibus, tam de uicto quam et de

uestito, soniare mihi debiat et ipsa

terra p[ro]soluere faciat. Et quicquid

de ipsis duas partes facere uoluerit,

abendi, tenendi, donandi, uindendi

seu conmutandi, absquae preiudicio

s[an]c[t]i illius, cuius t[er]re esse uidetur,

liberam in omnibus abeas potesta-

tem faciendi. Si quis uero,

quod fieri esse non credo,

si fuerit ullum

quam tempore

aut ego ipsi

[fol.183r]

aut ullus de heredibus meis

uel qualibet homo aut extranea

p[er]sona, qui contra hanc epistola

cessione ista uenire aut agere

fortasse presumpserit,

inprimetas D[e]i incurat iudicium

et s[an]c[t]orum loca efficiatur extraneus

et insup[er] inter tibi et agente s[an]c[t]i illius

tantus conponat et quod repetat,

nullo congenio euindecare non ualeat

et haec cartola omni tempore firma

p[er]maneat.