Protokoll über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines Abtes mit Männern guten Leumunds (
[fol.172r]
[...]
INCIPIT
NOTICIA QUEM HOMENE[M]
IN CAUSA SUA REPELLAUIT
Noticia, qualiter ueniens
illi Andecauis ciuetate
ante uenerabile uir
illo abbati uel reliquis quemplures
bonis hominibus, qui cum ipsi aderunt,
cuius nomina uel scripcionibus
adque signaculum subter teniuntur
inserta, interpellauit alicus hominis
his nominibus illus et illus, dum di-
cerit, quasi uinia sua in loco noncupante
[fol.172v]
illo male ordine p[er]uasissit. Quia ip-
se illi et illi taliter in respunso, quod
autore habebant legitimo no-
men illo maiore, quia ipsa uinia
ad eos dedissi, sic ab ipsis uiris
illi fuit denonciatum, ut die illo
Andecauis ciuetate ipso illo in au-
tericio presentare deberit.
Se hoc non facebat, cum legis be-
neficio ipso illo de ipsa uinia
reuestire deberet. Actum.