Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Fulda, Hessische Landesbibliothek, D1 (Fu2)
[fol.162r-163r]

Übertragung eines Hofes

Überschreibung eines Hofes durch einen Mann und seine Frau an ihren Sohn nach Kriegsdiensten durch diesen an Stelle des Vaters.

[fol.162r]

INCIPIT EPISTOLA

QUEM PATER ET MATER

FACIT IN FILIO

Licet unicuiquae de rebus suis,

quas in presente seculo uiditur,

tam ad s[an]c[tu]m loca seu parentu[m]

meliorare, et lex manet et consu-

etudo longinquam p[er]currit,

facere quod uoluerit; idcirco:

Ego in D[e]i nomen illi et cogiue mea

illa dulcissema et a nobis cu[m]

integra amore diligendo filio

n[ostr]o illo. Dum in omnibus et p[er] omnia

et sup[er] totum nobis fidiliter

seruire uideras, multas penurias

et iniurias de p[er] deuersa loca p[ro] n[ost]ra

necessitate successisti et in utilitate

donorum partibus Brittanici seu

Uuasconici austiliter ordine ad specie

mea fuisti; p[ro]inde conuenit nobis,

[fol.162v]

ut aliquid de facultatis nostra

te emeliorare deberent; quod ita

et fecerunt. Ergo transcriuimus

tibi mansello n[ost]ro illo sup[er] terratu-

rio uir inluster illo; et hoc cu[m]

domebus, hedificiis, mancipiis,

uiniis, siluis, pratis, pascuis, aquis

aquarumquae, iunctis et abie-

cenciis, quantumcumquae ibide[m]

nos tenire uisi summus. Hoc ad die

presente p[er]petualiter ordine

tradimus ad possedendum

et hoc est abendi, tenendi seu

conmutandi, posteris tui, uel

ubi tua decrederit uolo[m]tas,

derelinquendi. Et ubi aliubi

ex n[ost]ra sine epistolis oblegatu[m]

et infantis n[ostr]is remutarent,

tu cum ipsis equalis lanciae

deuidere facias. Et in hanc

[fol.163r]

paginola intimare conuenit,

si nos ipsi aut eredis seu p[ro]pin-

quis n[ost]ris aut militans extra-

neas p[er]sonas, qui contra hanc

epistola aliqua querilla,

molestia aut refrecacione

contrauoluerimus,

soledus tantus tibi sociante

fisco conponat et nihhil

uindecit quod repetent et hec

uolontas n[ost]ra cu[m] manus n[ost]ras

roboratas omni tempore

cu[m] lege Aquiliani nec debiat

esse inconuulso.