Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen unrechtmäßiger Eigentumsaneignung

Protokoll über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines Abtes auf Klage eines Mannes gegen einen anderen Mann wegen eines Weinberges, den dieser aus seinem Eigentum in Teilpacht halte. Nach Befragung urteilt der Abt, dass sich der Beklagte durch gemeinsam mit Eidhelfern erbrachte Eidesleistung von dieser Klage befreien kann.

INCIPIT ITEM IUDICIUS

Veniens illi ante illo abbate vel reliquis, qui cum eum aderant, interpellabat alico homine nomen illo, | quasi vineas suas, quae erunt illius, condam illi ad parciaricias ei dedissit, ut, quamdiu ipsi illi se aptificavit, ipsas vinias ad parciaricias habere debiat. Interrogatum fuit ipsius illi, sic ipsas vinias aput ipsas fuerant, anon. Taliter ipsi locutus fuit, quod illas convenencias, quod ipsi illi dicebat, aput ipso numquam habuit. Visum fuit ipsius abbate, ut dum hoc denegabit, quod ipsas convenencias numquam habuit, ut aput homines tantus ipsi illi in basileca domni illius excusare deberet, quod ipsas convenencias inter se numquam habuissent. Se hoc facere potebat, precium, quod de ipso illo | acciperet, aei reddere debiat; sin autem non potuerunt, contra ipso emendare stodiat.