Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 23 (lat - Betaversion)

Freilassung von Todes wegen

Freilassung von Todes wegen einer Person in den Status der vollen Freiheit und Unterstellung derselben unter den Schutz eines Heiligen.

INCIPIT INGENUITAS

Delectissimo nostro illo ego illi. Noveres te pro divinitatis intuitu et anime mei remedium vel eterna retribucione eatenus ad iucum servitudinis tibi absolvemus, ut quamdiu advixeris de meum non discidas servicium et post meum quoquae discessum cum omni peculiare, quod habis aut laborare potueris, ingenuos ducas vitam, tamquam se ab ingenuos parentibus fuissis procreatu[s]. Et nullius tibi nec servicium nec n[ul]lum obsequium heredum hac proheredum meorum te quicquam redebere cognuscas; nisi sub defensione sancti basileci domni illius praehebeas obsequium, non requaeratur. Si civis, quod futurum esse non credo, si fuerit unus de heredibus meis vel qualibet obposita persona, qui contra hanc ingenuetate, quem ego bona volumptate fieri rogavi, agere conaverit, inprimitas Dei incurrat iudicio exin a liminibus ecclesiarum, basilecarum vel omnium sacerdocium exconmunus, accipiat illa malediccione, quem Iuda Scariothis accipiat, et mea volumtate cum Christo accipiat misericordia. Quod repetit, numquam valeat, sua volomtas obteniat; et haec ingenuitas ista atque volomtas mea perenni tempore firma permaneat.