Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Verkauf von Land

Verkauf eines Feldes über welches eine geistliche Einrichtung gewisse Vorrechte besitzt durch eine Person an eine andere Person.

INCIPIT VINDICIO

Ego enim illi.

Constat me vindedisse et ita vindedi ad illo campello ferente modius tantus et est super terraturio sancti illius in villa illa et subiungit de uno latere | campus illius taxato precio, hoc est in quod mihi conplacuit valente soledus tantus, ‚ut quicquid ab odierna diae de ipso campo agere volueris, absque preiudicium sancti illius cuius terre esse videtur, liberam in omnibus abeas potestatem‘. Et si fuerit ego ipsi aut aliquis de heredibus meis vel qualibet extranea persona, qui contra hanc vindicione, quem ego bona volumtate fieri rogavi, agere conaverit, inferit inter tibi et agente sancti illius, duplet, quod repetit vindecare non valeat, et hec vindicio adque volomtas mea perenni tempore firma permaneat.