Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Fulda, Hessische Landesbibliothek, D1 (Fu2)
[fol.149r-149v]

Verkauf seiner selbst

Selbstverkauf einer Person an einen Herrn wegen großer Not.

[fol.149r]

INCIPIT ITEM UINDICIO.

Domno mihi semp[er] illo illi. Et pro neces-

sitatis temporu[m] et uidi conpen-

diu[m] me ecia[m] sterilitas et inopie pre-

cinxit, ut in aliter transagere

non possum, nisi ut integrum statu[m]

meum in uestrum debiam impleca-

re seruicium, ergo constat me nullo

cogente imperio, sed plenissima uo-

lumtate mea; et accipi a uobis

p[ro] suprascriptum statum meum,

hoc est in quod mihi conplacuit:

in auro ualente soledus tantus,

ut quicquid ab odiernum diae

de memetipso facere uolueris,

sicut et de reliqua mancipia uestra

obnoxia in omnibus, D[e]o presole,

abeatis potestatem faciendi. Et si

quis uero, aut ego ipsi aut aliquis

de p[ro]pinquis meis uel qualibet

[fol.149v]

extranea p[er]sona, qui contra hanc uin-

dicionem, quem ego bona uolumtate

fieri rogaui, agere conauerit, inferit

inter tibi et fisco soledus tantus, co-

actus exsoluat; et quod repetit uin-

decare non ualeat et haec uindicio

atque uolomtas mea p[er]enni tempore

firma permaniat.