Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 161

Les religieux de Stavelot concèdent viagèrement à leur abbé Wibald le village de Bogny.
Datierung: 1136
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fratres Stabulensis cenobii tam futuris quam presentibus. Sicut ad prelatorum discretionem pertinet subditorum necessitatibus studiose ac viriliter subservare, ita nichilominus condecet subditos prelatorum honeste et utili voluntati assensum sine mora prebere. Tue igitur religiose peticioni, pater Wibolde abba, de villa nostra Boviniaco que ad vestiarium nostrum pertinet, satisfacimus, ut quia tempore persecutionis Danorum sanctum et venerabile corpus sancti patris et patroni nostri Remacli in eadem villa quiete latuit, que nunc in solitudinem redacta et absque habitatore facta est, tu, sicut universa que ad recolendam sancti patris nostri memoriam pertinent singulari desiderio et honore foves et amplecteris, sic eandem villam ob honorem ejusdem sancti patris nostri restaurare et reedificare disponis. Concedimus igitur tibi prefatam villam cum omnibus suis appendiciis, acquisitis vel acquirendis, ut omni tempore vite tue, in omni statu vel ordine, apud nos sive alias positus, pace vel adversitate tua, eam secundum tuam propriam utilitatem libere ordines et disponas et fructu ipsius pro voluntate tua utaris; hac conditione interposita, ut eandem villam tibi non liceat oppignorare et feodo vel commutatione aliqua sine nostra communi astipulatione possis alienare, post obitum vero tuum ipsa villa cum omni augmento et melioratione sua, cum omni fructu et presenti et futuro ad nostrum vestiarium, sicut et antea fuit, sine ulla abbatum contradictione revertetur. Et ut firma et inconvulsa stabilisque hec pactio queat permanere, in communi nostro capitulo omnium consensu per volumen regule beati Benedicti manu domni Warneri decani ipsam villam tibi dedimus,et presenti scripto confirmamus, et harum conditionum violatores in tremendo Dei judicio terribili anathemate condempnamus. Acta sunt hec Stabulaus in capitulo, anno Domini XXX° VI°, indictione XIIII°.