Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 160

L'empereur Lothaire III, en considération de l'abbé Wibald, confirme les privilèges et les possessions de l’abbaye de Stavelot-Malmedy.
Datierung: 1136 08 17
Ausstellungsort: Wurtzbourg

In nomine sancte et individue Trinitatis. Lotharius Dei gratia imperator augustus Wibaldo Stabulensi abbati suisque successoribus. Cum universis Jhesu Christi ecclesiis imperialis providentie cura deesse non debeat, tamen secundum apostolicam institutionem, qua domesticis fidei maxime jubemur bonum impendere, cis ecclesiis auxilii nostri suffragium impensius exhibere debemus, que sub nostre provisionis tuitione consistunt, et pro nostro et totius imperii statu speciali quodam studio orare non desistunt. Neque vero minoris gratie est destructa reformare quam nova edificare. Unde noverit omnium fidelium nostrorum tam future quam presentis etatis industria, quod nos, venerande abba Wibalde, fidelitatis tue constantiam et labores, quos nobiscum in amministratione imperii nostri perfers, pensantes, ecclesiam tuam in omnibus defensare et privilegiis imperialibus munire decrevimus. Quecumque igitur ecclesie tue, id est Stabulaus, a regibus Sigiberto, Hiidrico, Clodoueo, Dagoberto, seu ceteris qui constructores fuerunt prefati loci, data sunt, sive ab imperatoribus Karolo, Ludouvico et tribus Otlonibus, Cuonrado etiam et V Heinricis et ceteris fidelibus qui eidem ecclesie aliqua bona contulerunt, confirmamus et corroboramus. Habeant itaque monachi ejusdem loci liberam potestatem eligendi abbatem secundum regulam sancti Benedicti et formam canonum, ita ut utraque monasteria, id est Stabulaus et Malmundarium, semper sub unius abbatis regimine consistant. Et quia in eorum principali, id est Stabulaus, beatus Remaclus sepulture locum sibi eligit, semper apud Stabulaus electio fiat, ea preponderante ratione, ut de conventu Stabulensis ecclesie idonea persona, si inventa fuerit, primo assumatur. Quod si minime, quod non credimus, ex hoc loco promoveri aliquis potuerit, tunc primum ex Malmundario vel ex alieno loco apta persona requiratur. Quicquid actenus quiete et inconvulse possiderunt, quicquid per concambia mutaverunt, immobiliter eos possidere decernimus. Statuimus etiam ut unum tantum advocatum habeant qui, si secundum a se instituere voluerit, banuum a nobis accipere debebit. Qui advocati in curtibus ejusdem ecclesie neque mansiones neque hospitia debent habere; et in omnibus placitis abbatis nec adesse nec aliquid jus exigere debent, non precarias facere, non palefridos a sumere, non freda, non paraturas, non redibiliones exposcere, nullam prorsus exactionem facere, sed si ab abbate ob necessariam causam fuerint invitati, in eis dumtaxat causis quas abbati correxerint tertiam partem accipient, neque in his rebus quas eadem ecclesia adhuc acquiret aliud quam predictum est jus uinquam optineant. Hoc etiam secundum antiquam Constitutionem confirmamus, ut abbates nullam expeditionem, nullum exercitum, nulla arma, nullam pro eis redemptionem vel commeatum umquam nobis vel missis nostris exhibeant; sed advocatus qui a nobis et ab ipso abbate beneficium propter hoc ipsum habet, sine supplemento abbatis vel omnium suorum diligenter exsolvat. Hoc quoque in eodem loco abjudicari fecimus et presenti privilegio inviolabiliter sancimus, ne jure hereditario villici vel judices fiant, sed utrumque ministerium, id est villicature et juwerie, in potestate abbatis et gratia consistat, et eis jure et lege ministeriorum et non jure beneficiorum, diem et legent abbates constituant. Omnia vero benefitia que abbas Poppo secundus dedit lege sempiterna dampnamus et irrita esse, juxta predecessoris nostri imperatoris Heinrici sententiam, decernimus. Villam Turnines que ad mensam fratrum pertinet, quam eis Godefridus comes Namucensis injuste abstulit quamque judicio curie in manu imperatoris Heinrici refutavit, jure perpetuo fratribus confirmamus; et villam Villippam juxta privilegium ejusdem imperatoris, quam Warnerus de Kerpene injuste invaserat, fratribus eterna firmitate restituimus. Terminos banni leuge juxta decreta omnium antecessorum nostrorum regum videlicet ac imperatorum confirmamus et banni nostri interpositione munimus. Quicquid eadem ecclesia acquisivit vel juste acquiret, scilicet villas, castella, predia, mansos, mancipia, thelonia, pontatica, itus vel reditus, et omnia prorsus publica et regia vectigalia, sicut actenus tenuit, ita deinceps sine ulla refragatione vel inquietatione firmiter possidere imperiali auctoritate sancimus. Et ut omnia rata et inconvulsa permaneant, et privilegio presenti firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri fecimus.

Signum domni Lotharii tertii Romanorum imperatoris invictissimi (L. M.).

Ego Ekehardus vice Adelberti archicancellarii recognovi.

Data anno dominice incarnationis XXX° VI°, XVI° kal. septemb., indictione XIIII, anno vero regni regis Lotharii XI°, imperii autem III°. Actum Werzeborch in Christi nomine feliciter. Amen.