Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 63

Héribert cède au duc Gislebert, abbé de Stavelot-Malmedy, ses biens de Ville, dans le comté de Lomme, en échange d’autres biens à Charbeaux pour les tenir, les uns et les autres, en précaire.
Datierung: [933-936] 05 11
Ausstellungsort: Stavelot

Omnibus non habetur incognitum qualiter Heribertus precator adsistens, nobilissimum ducem Gislebertum et abbatem ex monasterio Stabulaus nec non monachis ibidem Deo famulantibus adiens, postulavit ut liceret eis quasdam res in precariam accipere. Quod et nos pari voluntate concessimus. Si tamen res suas in comitatu Laumacense dederit ad predictum monasterium , hoc est in loco qui dicitur Uille mansum unum qui habet perticatas XXX et de prato perticatas III et cambam II, terminationes vero hujus mansi : de uno latere et de uno fronte pervenit ad terram sancti Remacli, alia parte ad Eilgerini, tercia Hirtaide, quarta parte strata publica et viis communis, et mancipia XVI his nominibus : Algrada cum infantibus II, Berengerus, Guntlant, Tietlandus et uxor sua, Girelt cum infantibus III, Wilihelda cum infantibus IIII. Hec omnia sine aliquo dedit suco. Econtra concedimus ei de villa Karbav perticatas sexaginta VI et medietatem ecclesie et de mancipiis XXXII quales elegerit, ut habeat tempore vite sue et uxor sua Gisla et filius ejus Rainnardus similiter habeant tempore vite eorum, ea scilicet ratione ut annis singulis per festivitatem sancti Remacli sol. II persolvant, et si de ipso censu negligentes apparuerint, legibus componant, post decessum vero illorum utreque res cum omni inmelioratione ad prefatum monasterium revertantur. Acta in monasterio Stabulaus publice V idus maias. Signum Gisleberti comitis atque abbatis. S. Rotaudi prepositi. S. Goduini decani. S. Roderici. S. Gazberti. S. Asceri. S. Beremundi. S. Burgerici advocati. S. Heriberti qui hanc cartam petiit fieri.

Hugo notarius jubente Rotaudo preposito scripsi et subscripsi.