Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 64

Odilard et sa femme Judith cèdent au monastère de Stavelot leurs biens de Reux et de Ronvaux, pour recevoir en précaire d’autres biens d is Chevetogne et dans les environs.
Datierung: 943 04 24
Ausstellungsort: Stavelot

Quicumque enim de rebus suis propriis in commune viventibus ad ecclesiam Dei tradiderit, premium celeste proculdubio accepturum se sciat. Idcirco ego Odilardus et uxor mea Judith pariter traditores tradimus res nostras proprias, videlicet mansos IIII : id est ad Rouz mansos II et camba una, ad Rohum autem mansos II, silva ad porcos saginandos, waida bona et ampla inter duos confines Paulegia et Isna, familia vero VI his nominibus : Thietherus, Valda, Erminardus, Gaila, Wenialda, Heldelenda. Hec tradimus partibus ecclesie sancti Petri et sancti Remacli in Stabulaus monasterii, ubi ipse domnus in corpore quiescit, unde venerabilis Odilo abba una cum agmine monachorum rector et custos esse videtur. Qua propter econtra accepimus ex ipsis monasterio rebus in precaria, cum consensu predicti abbatis et omnium fratrum, scilicet mansos VIII, qui in his locis conjacent : in villa videlicet Cauentonia mansus I, ad Faid mansus I, ad Colnidum mansus I, ad Carbium mansi V, in comitatu Hoio, de potestate Lenion, familia XII quorum sunt hec nomina : Witgerus, Geroardus, Adelardus, Laibardus , Dodo, Biero, Diedada, Alerana, Grimmera, Diolena, Angelesta, item Alerana. Ea scilicet ratione, ut quam diu advixerimus, ego videlicet Odilardus et uxor mea Juditha ac filius meus equivocus Odilardus, omni anno ad festum beati Remagli persolvere studeamus XII denarios : quod si de ipso censu negligentes vel tardi apparuerimus, legibus hoc componere studeamus: et nostra non sit potestas ipsas res vendere aut commutare, sed potius inmeliorare, et post nostrum discessum predicte res cum omni inmelioratione et omnia supraposita partibus jam fate ecclesie revertantur absque ullius contradictione. Nam ut hec precaria firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Acta in monasterio Stabulaus publice sub die XVIII kal. maii, anno VII regnante glorioso rege Ottone.

Signum Odilonis abbatis qui hanc cartam fieri jussit cum consensu fratrum et manu propria firmavit. S. Gainoldi. S. Euerardi, Heriberti, Thiutfridi, Weremundi, Johannis, Norberti. Teudoni, Ermenfridi, Helfridi.