Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacro monasterio sancti Benigni, sito juxta Divionem castrum, ubi ipse beatus in corpore quiescit. Adveniens quedam femina, Atila nomine, cum filio suo Rodulfo, condonaverunt ad ipsum sanctum locum ac monachis ibi Deo servientibus, ex proprio alodo, vineas duas sitas in pago Oscarense, villa Patriniaca, fine Longoviana. Terminat de uno latere terra sancti Benigni, de alio latere, strada publica; de ambobus frontibus, strada pergit; et abet in longum perticas agripennales XV, et per transversum perticas II et dimidiam. Alia vinea terminatur, de uno latere, terra sancti Sequani; de alio latere, terra sancti Leodegarii; de una fronte, terra sancti Stephani, de alia fronte Ermigerius tenet; et abet in longum perticas XXVI, et per transversum perticas II et pedes V. Hec omnia denominata et determinata donamus atque transfundimus de nostra potestate in potestatem sancti Benigni ac monachorum ibidem Deo servientium, quo a die presenti et deinceps liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem, quicquid exinde agere volueritis, nullo contradicente. Si vero, quod minime futurum credimus, si nos ipsi, aut proheredum nostrorum aliqua emissa persona contra hanc donationem pro remedio animae nostrae factam, aliquam calumpniam inferre temptaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit, sed insuper coactus untias .II. auri componat cum socio fisco, argenti quoque libras II; et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, publice. Signum Atilane qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Signum Radulfi filii ejus, qui similiter fecit. Signum Gotescalci. Pantonis. Mietii. Aganonis. Vulfardi. Adonulfi. Saifardi. Jozberti. Fulbaldi. Ego Vulfardus scripsi et subscripsi, datavi die dominica, anno II domini nostri Karlomanni, filii Ludowici regis. Duae vineae in Parriniaco.