Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine. Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, quia placuit inter venerabilem virum Ingonem, abbatem monasterii sancti Benigni, una cum consensu omnium fratrum ibi Deo militantium et quemdam hominem, Hubertum nomine, ut aliquid de rebus suis inter se commutarent. Dedit itaque in primis Ubertus, cujus peticio fuit, de proprio suo alodo, domno Ingoni abbati et monachis, cortilum unum, continentem duas mansiunculas, cum supraposito, situm in pago Oscarensi in villa Chenevis; qui terminatur, de uno latere et de una fronte, terra sancti Nazarii; de alio latere, Geminus tenet; de alio vero fronte, strada publica; et habet in longum perticas VIII et dimidiam agripennales; et per transversum, perticas VI et pedes II. Dedit etiam vineam juxta sitam, simili modo; que terminatur, de ambis lateribus et ambobus frontibus, terra sancti Nazarii; et abet in longum perticas agripennales VIII et dimidiam; et per transversum, perticas VI et pedes VI. Ad vicem quoque reddendam, dedit econtra memoratus abbas Ingo supramemorato Uberto campum unum, situm in pago Oscarinse, in villa que vocatur Salaona; qui terminat, de uno latere, ipse Hubertus tenet; de alio latere, Goteschalcus tenet; de ambabus frontibus, strada publica; et abet in longum perticas agripennales XXXIIII, et per transversum perticas VII. Hec omnia sibi invicem condonaverunt, pars parti; et repromisit unus quisque de hoc quod accepit, si aliquam post hec calumpniam inferre temptaverit aut repetere conaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus, in duplum tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit, componat; fisco quoque auri untiam unam componat. Et hec commutatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Huberti, Victoris, Adaldi, Rataldi, Aidulfi, Salamonis, Berengerii, Otberti, Salaconis, Achardi, Airanni, Salamanni, Vulfardi. Ego Vulfardus presbiter scripsi et SUBSCRIPSI, anno secundo Karlomanni. Duo mansa in Chenevas Chenosves vinea et canpus.