Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Quicumque de rebus aecclesiasticis vult aliquid ad propriam utilitatem accipere, debet tantum et dimidii tantum dare, quantum accipit. Quapropter notum sit omnibus sancte Dei aecclesiae fidelibus, tam presentibus quam et futuris quia placuit atque convenit inter domnum abbatem Ingonem, una cum consensu omnium monachorum monasterii sancti Benigni, et quendam hominem, nomine Evroardum, ut aliquid inter se, tam de rebus aecclesiasticis quam et propriis commutarent. Dedit itaque in primis Evroardus, cujus petitio fuit, de proprio suo alodo, per cartas conquisitionis, abbati Ingoni et monachis monasterii predicti, ad vicem recipiendam ex ratione sancti Benigni, mansum cum supra posito, situm in pago Attoariorum, villa Bargis, ubi vocant centena Roringorum; qui terminat, de uno latere et ambis frontibus, terra sancti Benigni; de alio latere, strada publica; et habet in longum perticas agripedales V, et per transversum, perticas IIII. Simili modo dedit etiam vineam juxta mansum, que terminat de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni; de alio fronte, Vulfrannus tenet; et habet in longum perticas XIII; et per transversum, perticas V. Dedit etiam simili modo quicquid in denominata villa et fine Bargis, etiam et Norgia, visus fuit habere et possidere, totum ad integrum, ad predictum mansum pertinentia. Ad vicem quoque reddendam, dedit memoratus abbas Ingo, cum consensu fratrum, de ratione sancti Benigni, Evrardo, secundum peticionem suam, casale unum cum vinea, sitam in pago Divionensi, villa Aguliaco; qui terminat de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni; de alio fronte, strada publica; et habet in longum perticas XXXI; et per transversum, perticas IIII. Simili modo dedit etiam campos duos, in eadem villa et fine, de terra arabili; terminat unus, de ambis lateribus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio fronte, strada publica; et habet in longum perticas XXXI; et per transversum, perticas IIII. Simili modo dedit etiam campos duos, in eadem villa et fine, de terra arabili, terminat unus, de ambis lateribus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio fronte, terra sancti Stephani; et abet in longum perticas LX, et per transversum perticas X; alius quoque campus terminat, de ambis frontibus et uno latere, terra sancti Benigni; de alio latere, terra sancti Petri; et abet in longum perticas XXXI; et per transversum perticas IIII. Haec omnia denominata vel exterminata sibi ad invicem condonaverunt, pars parti; et repromisit unusquisque, de hoc quod accepit quod si postea ullam calumniam inferre aut repetere conaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus untias IIII de auro persolvat, argenti vero untias X; et hec commutatio firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, publice. Signum Evroardi, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit. Signum Idranni. Odelgerii. Jotselini, Bertini, Fuscardi, Rotfridi. Ego Vulfardus, acsi indignus presbiter, scripsi et subscripsi, datavi, die lunis, anno secundo Karlomanni regis. Escambium in Bargis.