Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Teutgerius et uxor mea Arieldis venientes in presentia monachorum sancti Benigni, quibus preest Ingo abbas et Teutfredus prepositus, vendimus eis campum I, qui est situs in pago Uscarense, in fine Aziriaco, ubi vocant in Closis; de ambis latus et I fronte, terra sancti Benigni; et alio fronte, terra sancti Leodegarii: infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis vendo, dono, trado atque transfundo; et accepi a vobis in argento solidos V. Trado itaque predictum campum jure perpetuo vobis ad possidendum, ita ut ab hac die abendi, tenendi seu commutandi, vel quicquid ad honorem loci sancti Benigni volueritis facere, liberam ac firmissimam in omnibus abeatis potestatem. Si quis vero calumniator hec repetere temptaverit, non valeat evindicare quod cupit; sed insuper, cum socio fisco, auri untias II multatus componat; et ista conscriptio venditionis firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Aziriaco villa, publice. Signum Teutgerii, datoris ipsius rei, et Arieldis, uxoris ejus. Signum Desiderii. Signum Gundrici. Signum Witbaldi. Signum Godini. Herleiodo, Wandalarii, Barnardi. Ego, Moringus laicus, interfui, scripsi et datavi, anno secundo, regnante Karlomanno rege. Item de Asziriaco.