Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 276

Acte relatant la consécration et la dotation de la chapelle des lépreux à Malmedy.
Datierung: 1188 08 08

ANNO INCARNATIONIS DOMINI LXXXVIII, INDICTIONE VI, DOMNUS BERNO MAGNOPOLITANE URBIS EPISCOPUS CONSECRAVIT capellam infirmorum Malmundariensium V idus augusti in honore beate Marie Magdalene. Quoniam generatio preterit et generatio advenit, terra vero stat in eternum, ideo scripti memorie commendari necesse est quicquid pie pro Christo in tempore gestum esse contingit. Noverint universi presentis kartule inspectores vel auditores tam posteri quam presentes, quod in hac pagina continentur elemosine quibus Christi fideles domum et ecclesiam leprosorum Malmundariensium propter Deum pro animarum suarum remedio in elemosinam perpetuam dotaverunt.

In nomine sancte atque individue Trinitatis, Amen. Domnus abbas Erlebaldus communi assensu fratrum dotavit hanc capellam de terra que subjacet ipsi capelle cum decima. Domnus. . . abbas felicis memorie dedit unum jornale in Grandi Prato ante ipsorum mansiunculas ad olera excolenda. Johannes abbas pratum quod juxta pratum Remacli est in Tyebulfang. Philippus de Gudumont jornale terre ultra pontem in Chetheis. Andreas et Godescaz duo jornalia supra montem in via de Sancto Vito. Macharius in Chefosse unum jornale et unum obolum census super ortum unum ibidem. Ibidem Philippus de Falisia unum. Lambertus de Arimont I in Wenebolriev. Ebruinus de Ponte I justa montem leporum Eltraoir In Berneriester, Ebruinus I, Gerardus I, Petrus I, Theodericus et Valinus fratres decimam de duobus jornalibus que sunt supra pomerium dominorum. Godinus vilicus VIII° d. ad molendinum de Scofreit et ad terram de Chaveheis et ibidem Ava IIII d. Lambertus miles de Waimes VI d. ad molendinum de Bosieres in festo sancti Albini. Galduinus IIII d. ad molendinum in Lengenuevile in Purificatione sancte Marie. Henricus de Biez in eodem molendino VI d. in tercio anno. Renerus in Walceres III d. censuales Prothi et Iacinti. Marsilius de Folhires eadem die III d. et obolum. Renerus de Gohimont III d. Petri et Pauli. Dominica de Vivario ortum justa pontem Potion. in Cheniueual. Werinus Vadium XII d. de quo redditur d. annuatim. Alardus de Beleval dimidium octininum. Gerardus dimidium in Berfrecees. Johannes dimidium in Tirimont. Wiricus dimidium in Berbrece. Theodericus abbas et Joannes dimidium. Theodericus et Remigius dimidium. Ebruinus cuppam Helinus frater Remigii cuppam en Ia Herchuevile. Valinus dimidium in Arimont. Albertus cuppam. Henricus miles I jornale ad malos in Campo. Johannes Perichos leprosus et uxor sua Rascendis ortum justa Warchinnam. Stacius de Arimont in medio maio IIII d. super ortum in Arimont apud domum Obini et filius ejusdem Statii, et vocatur ortus Ortus Aselini, Emmeline de La Fosse in Lengenuevile VI d. in tercio anno super molendinum Dominus Balduinus de Waimes II octinos farine super molendinum Alefalewele, Wademis contulit in perpetuum. Dominus Heve de Ambleve contulit in perpetuum II octinos farine a le Ribievile. Galduinus filius Theoderici contulit nobis in perpetuum I d. in die Marie Magdalene.